- FORNIX
- FORNIXcamerae species, instar hemicycli. Hinc de arcu trium phali, non raro apud Auctores: quoniam prima illorum forma semicircularis fuit. Postea vero quadrati esse coepêre, ita ut in medio ampla esset porta fornicata, et ex eius utroqueve latere aliae minores additae: Intra mediae autem portae Fornicem victoriae alatae pependêrunt, quae demissae Victori transeunti coronam imponerent. Sicut in superiore eius parte spatia erant, in quibus aliquot homines, vel qui tubâ canerent, vel qui tropaea maxime insignia ostentarent: quae magnificentia Augusti temporibus, vel paulo ante, coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 29. Quia vero in Fornicibus meretrices habitare consuevêrunt, hinc pro lupanari seu meretricia sella, vox porro sumi coepit. Unde Fornicatores, οἱ τόρνοι, quibus apud vett. Christianos septem paenitentiae annos iniunctos legimus, ut viz. duobus primis annis a precibus expellerentur et se deflerent ad fores Ecclesiae; duobus aliis audirent; duobus sequentibus prostrati manerent, uno consisterent, sicque octavo demum ad communionem admitterentur, apud Basil. Mag. Ep. Canon. ad Amphiloch. Vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 12. c. 6. §. 7. De Fornicum vero inventione, Plin. l. 7. c. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.